THESES MEDICAE, QUAS PRO LICENTIATUS GRADU OBTINENDO IN DIVI MARCI ACADEMIA, AUSPICE DEO, ET PRAESIDE D. D. D. JOSEPHO MARIA DAVILA; ANATOMES EXHEDRAE MODERATORE, ET SCIENTIARUM MEDICARUM COLEGII RECTORE, SUSTINEBIT FRANCISCUS FUENTES, 7 In S. Cristophori civitatis ve ayacucho academia DOCTOR MEDICUS: DIE 7 MENSIS SEPTEMBRIS A. MDCCCXXVIL LIMAE : TIPIS LIBERTATIS APUD J. M. MASIAS* Necessitas medicinam invenit, experientia perfecit. Quae qwdem prima aetate rudis erat, ac stupida: progressu vero temporis accedentibus in dies novis sibi que mutuo facem quasi praeferent ibus, cuncta praesertim regente, at moderante rationis lumine, liber ai s facta est et erudita. Georg. Bagliv. Prax. Medie, lib, 1. cap. 11. OPTIMIS. DE. REPUBLICAQUE. PERUVIANA. BENE MERENTIBUS, VIRIS. QUI. NON. DE. PROPRIA. SED. DE PUBLICA. SALUTE. SOLICITI. EAM. A. TYRANNIDE. INCOLUMEM. ■' ET. SUB. LEGIBUS. LIBERIS. CONSTITUERE» STUDUERUNT. PRO. VIRILI. HISCE. VIRIS. SOLERTIA. FORTITUDINE. PATIENTIA. CLARISSMIS OMNIGENAQUE. VIRTUTE. SPECTATISSIMIS, S. P. D FRANCISCUS FUENTES. Quae res procul dubio erga Peruvianara gentem pluri- mum facere poterant, PRAESTANTISSIM1 VIRI, haec omnia vestio periculo, labore et constantia a vobis peracta, nemo nostrum est, quem fugiant, et a quo sine laude pos- sint recordari. Cum autem tot nobis documenta supersint, quot a vobis praeclara facta sunt, sa nunc enarrare, super- vacaneum : quemadmodum non dicam facultate consequi, sed etiam cogitatione amplecti, dificile, arbitror. Inter tot tantaque illu4 praecipue mirandum, quod vestrorum ipsorum imme- mores, infamiaeque communi subveniendae solummodo in- tenti, n c corpori, nec aeri quidquam peperceritis, ut recon- ciliaretis Peruviae existimationem amissam; ut nos omnes ad gentis liberae dignitatem redderemus, utque tantarum gene- rationum, quae nos praecessere, injuriam ulcisceretis. Jan vero cum inter omnes constet, vos felicitatem, gloriamque non vobis, sed Patriae quaesivisse; jure et merito ipsius de- cus et ornamentum ab omnibus reputamini. Quapropter cuique in V03 intuenti crebro in mentem venit, vos non tam fructibus et gloria libertatis delectari, quam in studio et la- boribus pro hac adipiscenda, provehenda, et conservanda. Kunc etiarn pro obsidum defensione, quibus civium vita, s ilus, fortunaque munitur, strenue dimicatis. Habet jam equidem Respublica nostra libertatis honorem, quem tanto ardore pe- tivimus; habet aequissimarum legum praesidium, quod nobis propositum habuimus; habet gentium existimationem multo sudore, periculo, constantiaque collectam: et quo i maximum est, habet optima civicarum omnium virtutum exemplaria. Q lae profectd talia tantaque sunt, ut nihil est, eritque unquam Pe- ruvianis civibus magis horrendum servitute, injustitiaque de- testabilius. Et quemadmodum ab iliis, praesentibus vobis, carto scimus, nos nunquam deflexuros; ita etiam posteros nostros virtutes vestras imitaturos esse, absque ulla dubitatione prae- vidimus: omnium enim non aliud votum est, nisi al liber- tatem, et justitiam vivere; libertatem et justitiam defendere; et pro .his, si necessum est, cum dignitate mori. Vere, PA- TRIAE NATI, a nemine nisi a vobis nostrae Respublicae salus expetita fuit, cum audacissimi homines nos iterum domina- ri studuerant: tuncque temporis istorum vos carceres et supplicia dira perpetrata tyrannide pronihilo habentes, ultores unici cre- diti fuistis; pestem ab illa repulsuri; ipsamque ad securita- tem et firmitatem celeriter reddituri. Quae cum ita sint; quisnam tam vecors esse potest, qui vos admiratione, fla- grantique amore non prosequatur? De me nuenti sic exis- timetis vehementer exopto, nihil magis cordi habere, quam ipe, meaqae omnia vobis consecrare; et quod pertenue hoc ineam litterarium obsequium, tanquam admirationis, mae- que erga vos devotionis signum, placidi, benevolique accipiatis. Dabam Limae in Divi Marci Universitate die Mensis Septembris anui Domini MDCCCXXVII. TITULARIS MEDICA* In asphixia, quae ex respirabilis aeris pri- vatione venit, a venoso sanguine in arteriarum sis- temate profluente inmediata mortis causa repe- tenda. 1. In illa vero ex alicuius gazis mephitici inspiratione proveniente deleteream eius portio- nem in pulmonibus sanguine permixtam, et uni- verso corpore circulantem omnibus partibus prae- sertimque cerebro pernitiem et mortem trans- ferre verossimillimum est. 2. Tot inter medicamina, quibus asphixia strangulatione, aut summerssione effecta profliga- tur, stimulus galvanicus et atmosphaerici aeris in pulmones inductio primum obtinent locum. 3. Eadem inductio et vomitio potione oleosa magna excita ad asphixiae mephitismo productae cura ionem quam maxime conferunt. 4. In apoplexia serosa non raro sanguis mittendus. 5. Qui post apoplexiam vertiginosus fit, recidivam expectare debet. 6. Sirtcope a spasmodica cordis contrac- tione inmsdiate originem trahit. 7. In eius paroxismis errina, alcalina, omniaque fortiora stimulantia, nisi summa cum cautione adhibeantur, pernitiosa. 8. Ia asphixia e pulmonibus, e cerebro in apoplex a, in sincope a corde incipit mors. TITULARIS PHISICA. Ad specierum propagationem et immor- talitatem viventia omnia in mundi tehatro ab natura constituta.